Et recordatus est David foederis, quod fecerat cum Jonatha, et ait: Nunquid superest aliquis de domo Saul cum quo faciam misericordiam pro Jonatha. Cumque accepisset superesse Miphoboseth filium Jonathae, debilem pedibus, vocavit eum, et restituit ei omnem possessionem Saul avi sui, et constituit eum commensalem suum, tanquam unum de filiis suis. Porro Siba puer Saulis, cui erant quindecim filii, et viginti servi, ex mandato David excolebat terram, et referebat fructus ad Miphiboseth in Jerusalem. Erat autem Miphiboseth filius Micha. Factum est igitur, ut moreretur Naas rex Ammonitarum, et regnaret pro eo filius ejus Hanon. Misitque nuntios David, ut consolarentur eum de morte patris, monens, ut amicitiae, quas cum patre ejus habuerat permanerent. Cum enim David fugisset ad Achis sub simulatione furoris, a patre istius benigne collectus fuerat. Principes autem Hanon exacuerunt regem suum dicentes: Nescis quia misit David, ut videret ingressum, et exitum tuum, ut percutiat te, et terram tuam? Tulit itaque Hanon servos David, et rasit dimidiam partem barbae eorum, et praecidit vestes eorum, usque ad nates. Videntes autem Ammonitae, quod irritassent David, conduxerunt sibi milites de Syria Rohob, et Sobach, et a rege Micha, et a rege Istob. Misitque David Joab, et omnem exercitum adversus eos. Stabant autem Ammonitae ante ingressum civitatis, et Syrorum exercitus erat in campo. Joab quoque divisit exercitum, et partem tradens Abisai fratri suo, partem sibi retinuit, et irruit in Syros, fugavitque eos in ore gladii. Quod videntes Ammonitae, et ipsi terga verterunt Abisai, receperunt se in urbem. Joab vero rediit in Jerusalem cum triumpho. Videntes igitur Syri quomodo corruissent coram Israel, collegerunt iterum exercitum ampliorem. David quoque contraxit omnem Israel, et transiens Jordanem, direxit aciem adversus Syros, et percussit ex eis currus, et equites quadraginta millia, et Sobach principem militiae. Timuerunt Syri auxilium deinceps praebere filiis Hanon, feceruntque pacem cum Israel, et servierunt eis.